Paternoster, Avemaria, Credo, totum secreto.
Invitatorio:
Regem cui omnia vivunt,
-Venite adoremus.
Venite, exutemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro: praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei.
Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos: quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius: venite, adoremus, et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino, qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster, nos autem populus eius, et oves pascuae eius.
Regem cui omnia vivunt, venite adoremus.
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderun opera mea.
Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huie, et dixi: semper hi errant corde, ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Regem, qui omnia vivunt, venite adoremus.
Requien aeternam dona eis Domine, et lux perpetua luceat eis.
Venite adoremus.
Regem, cui omnia vivunt, venite adoremus.
| Preparación: OratorioCarmelitano.com / OratorioCarmelitano.blogspot.com
No hay comentarios:
Publicar un comentario