Semana en el Oratorio

Desprecio de los bienes mundanos

30.4.17

Oficio de difuntos


Requiem æterman dona eis Domine
et lux perpetua luceat eis.


Te decet hymnus Deus in Sion,
et tibi reddetur votum in Jerusalem:
exaudi orationem meam,
ad te omnis caro veniet.



Requiem æterman dona eis Domine
et lux perpetua luceat eis.


In memoria æterna erit justus:
ab auditione mala non timebit.

Domine Jesu Christe, Rex gloriæ,
libera animas omnium fidelium defunctorum
de poenis inferni, et de profundo lacu:
libera eas de ore leonis,
ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant in obscurum:
sed signifer sanctus Michæl
repræsentet eas in lucem sanctam.
Quam olim Abrahæ promisisti,
et semini eius.

Lux æterna luceat eis, Domine .
Cum sanctis tuis in æternum,
quia pius es.


Responsorium: Libera me
Libera me, Domine, de morte æterna,
in die illa tremenda:
Quando cæli movendi sunt et terra,
dum veneris iudicare sæculum per ignem.

Tremens factus sum ego, et timeo,
dum discussio venerit, atque ventura ira.
Quando cæli movendi sunt et terra.

Dies illa, dies iræ, calamitatis et miseriæ,
dies magna et amara valde.
Dum veneris iudicare sæculum per ignem.

Requiem æternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.


Libera me, Domine, de morte æterna,
in die illa tremenda:
Quando cæli movendi sunt et terra.
Dum veneris iudicare sæculum per ignem.

Kyrie eleison.
Christe eleison.
Kyrie eleison.

| Preparación: OratorioCarmelitano.com / OratorioCarmelitano.blogspot.com

No hay comentarios:

Publicar un comentario